Epistola ad Galatas*

Caput 4: Versus 22

Scriptum est,etc. Complures habuit, sed de duobus tantum Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his praefigurari.Unum de ancilla et unum,etc. Nec hoc frustra distinxit: uterque quidem natus est de Abraham, sed de diversa operatione. Quia qui de ancilla secundum carnis naturam, qua juvencula de sene solet concipere. Qui de libera, non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei, qui promisit. Illum ergo genuit, demonstrans consuetudo naturam. Illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.
(* Traductions européennes)